https://www.youtube.com/watch?v=zMhOlxDaFCo
Estisne discipulī rērum classicārum? Ego quoque (sum). Salvēte sodāles. Vincentius loquor. Hodiē velim ostendere vōbīs ūnversitātem ubi nunc studeō litterīs classicīs: Universitās Dāllāsēnsis. Ecce turris. Nesciō utrum sit in mediō campī; fortasse nōn quia hinc possum vidēre viam. Novus discipulus sum; ergō nōndum vīdī neque intrāvī in omnia aedificia. Sed hodiē tempus mihi est. Volō deambulāre hīc ut omnia videam. [background dialogue: Anglicē, id est, barbaricē loquimur; ignoscite]. Sciō aliquō locō esse sēminārium, sed nōn habeō tabulam geōgraphicam. Ergō nesciō ubi sit. Ut credō ibi invenītur; veritās - virtūs - sapientia. Frequentō tantum hoc aedificium quod appellātur ‘Anselm’ (ex nōmine Sānctī Anselmī Cantuariēnsis) in quō sunt conclāvia mea. Nunc bibliothēcam petō. Cuius est hic lectus suspensus? Tempus est prandium sūmere. Grātiās vōbīs agō quod spectāvistis. Cūrāte ut valeātis; in proximum.
Find the Latin:
also
as
because
but
from here
here
in which
nor; and … not …
not yet
now
only
perhaps
there
therefore
this (building)
this (hammock)
today
where
which
whose?
What’s the difference between hīc (with long /ī/) and hic (with short /i/)? They don’t have the same meaning.
cuius; ergō; fortasse; hic; hīc; hinc; hoc; hodiē; ibi; in quō; neque; nōndum; nunc; quia; quod; quoque; sed; tantum; ubi; ut