Thursday, May 1, 2025

Level 3; Sonnenschein; Prō Patriā [7]; Pax Rōmāna [2]; review: superlative of adjectives

 "Omnia bella saeva et inhūmāna sunt. Omnium autem bellōrum saevissima et inhūmānissima fuērunt bella illa temporibus antīquīs contrā gentēs barbarās pugnāta. Rōmānī hostēs crūdēlissimī plērumque fuērunt. Sed quid ūtilius fuit tōtī orbī terrārum quam imperium Rōmānum? Et imperiō Rōmānō nūllum maius perīculum erat quam rebelliōnēs populōrum barbarōrum. Pāx illa Rōmāna etiam populīs subiectīs ūtilissima fuit. Hominēs ferōs et inhūmānōs ā studiō bellandī ad vītam hūmāniōrem et ad litterās, artēs, scientiās revocāvit. Rōmānī Britanniam viīs optimīs et aedificiīs pulcherrimīs celeberrimīsque, templīs, basilicīs, forīs, vīllīs, lūdīs litterāriīs, ōrnāvērunt. In lūdīs litterāriīs fīliī prīncipum Britannicōrum linguae Latīnae operam dabant. Itaque Britannī īram iniūriāsque suās paulātim oblīviōnī dabant. Lībertātis suae dēfēnsōrēs fortissimī et ācerrimī fuerant. Sed tribūtum Rōmānum tolerābant, sī iniūriae aberant. Multae hodiē exstant in Britanniā reliquiae aedificiōrum illōrum Rōmānōrum. Callevae Atrebatum reliquiās pulcherrimās basilicae, forī, templī, amphitheātrī, balneārum, mūrōrum spectāvī; et in īnsulā Vectī exstant pavīmenta tessellāta vīllae Rōmānae, prīmō saeculō post Chrīstum nātum aedificātae. Sed iam ante tempora Agricolae nōnnūllae ex gentibus Britannicīs mediocriter hūmānae fuerant. Incolās Cantiī Caesar in librō quīntō Bellī Gallicī 'omnium Britannōrum hūmānissimōs' vocat."

[1] Find the Latin:

[i] very cruel / the cruellest

[ii] very useful / most useful

[iii] very brave

[iv] very keen

[v] the most inhumane

[vi] the most savage of all the wars

[vii] I have looked at the very beautiful remains

[2] Translate:

[i] Rōmānī Britanniam viīs optimīs et aedificiīs pulcherrimīs celeberrimīsque … ōrnāvērunt.

[ii] Incolās Cantiī Caesar in librō quīntō Bellī Gallicī 'omnium Britannōrum hūmānissimōs' vocat.

[3] Translate the following extract which have further examples of the comparative:

Quid ūtilius fuit tōtī orbī terrārum quam imperium Rōmānum? ? Et imperiō Rōmānō nūllum maius perīculum erat quam rebelliōnēs populōrum barbarōrum.

[4] Links: the superlative of the adjective and adverb was covered in detail in the following posts:

https://adckl.blogspot.com/2024/09/021224-level-2-degrees-of-comparison-14.html

https://adckl.blogspot.com/2024/09/021224-level-2-degrees-of-comparison-15.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/041224-level-2-degrees-of-comparison-16.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/051224-level-2-degrees-of-comparison-17.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/071224-level-2-degrees-of-comparison-18.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/081224-degrees-of-comparison-19.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/101224-level-2-degrees-of-comparison-20.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/111224-level-2-degrees-of-comparison-21.html

https://adckl.blogspot.com/2024/10/131224-level-2-degrees-of-comparison-22.html